라틴어 문장 검색

Quia lapis de pariete clamabit, et trabes de contignatione respondebit ei.
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장11)
rudere, non tegulis teguntur.
(카이사르, 히스파니아 전기 8:4)
Nam incendio fere tuta est Alexandrea, quod sine contignatione ac materia sunt aedificia et structuris ac fornicibus continentur tectaque sunt rudere aut pavimentis.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 1:6)
turris tectum per se ipsum pressionibus ex contignatione prima supendere ac tollere coeperunt.
(카이사르, 내란기, 2권 9:6)
Ubi tempus alterius contabulationis videbatur, tigna item ut primo tecta extremis lateribus instruebant exque ea contignatione rursus summam contabulationem storiasque elevabant.
(카이사르, 내란기, 2권 9:8)
Nam ubi tantos suos labores et apparatus male cecidisse viderunt indutiisque per scelus violatis suam virtutem irrisui fore perdoluerunt, quod, unde agger omnino comportari posset, nihil erat reliquum, omnibus arboribus longe lateque in finibus Massiliensium excisis et convectis, aggerem novi generis atque inauditum ex latericiis duobus muris senum pedum crassitudine atque eorum murorum contignatione facere instituerunt aequa fere altitudine, atque ille congesticius ex materia fuerat agger.
(카이사르, 내란기, 2권 15:2)
At in rustica parte magna et alta culina ponetur,ut et contignatio careat incendii periculo et in ea commode familiares omnitempore anni morari queant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 3:1)
quid enim, si infirmiora horum temporum templa credas, quia non rudi caemento et informibus tegulis exstruuntur, sed marmore nitent et auro radiantur?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 20장 7:1)
ne caementorum quidem apud illos aut tegularum usus:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 16장 3:1)
illi trabibus tegulisque et facibus propugnatores deturbant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 30장5)
erant antiquitus porticus in latere clivi dextrae subeuntibus, in quarum tectum egressi saxis tegulisque Vitellianos obruebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 71장3)
"nam si gradibus trepidatur ab imis, ultimus ardebit quem tegula sola tuetur a pluvia, molles ubi reddunt ova columbae, lectus erat Codro Procula minor, urceoli sex ornamentum abaci nec non et parvulus infra cantharus et recubans sub eodem marmore Chiron, iamque vetus graecos servabat cista libellos et divina opici rodebant carmina mures, nil habuit Codrus, quis enim negat?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III84)
— Molluscam nucem Super eius dixit inpendere tegulas.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 9:3)
Cum pluvias madidumque Iovem perferre negaret Et rudis hibernis villa nataret aquis, Plurima, quae posset subitos effundere nimbos, Muneribus venit tegula missa tuis.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXVI1)
in hoc templo illud miraculi fuisse dicitur, ut si quis ferro in tegula templi ipsius nomen incideret, tamdiu illa scriptura maneret, quamdiu is homo viveret, qui illud scripsisset.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5526)

SEARCH

MENU NAVIGATION